[The following is a transcription of the treatment of nam in F. Hand, Tursellinus IV (Leipzig, 1845) p. 1sqq.; page breaks are indicated by a parenthesis with the new page number]
De origine particulae NAM eiusque forma et primitiva significatione diximus iam T. II p. 374. Interea novi doctores exstiterunt, qui nos ad fontes indicos reducunt. Ibi enim reperimus adverbium nama, quod illi esse dicunt accusativum vocabuli naman h. e. Nomen. Inde factum esse putant et nam et germanicum nemlich, quae rem nomine appellatam atque explicandam significent. Cf. Hartung. De Particul. graec. T. 1 p. 480. Nec quisquam negabit vocabula naman, nomen, ὄνομα, Name unius esse generis, atque ad hanc stirpem etiam nam referri posse. Iam Palmerius in Spicileg. p. 747 edit. Grut. antiquissimam latinae particulae formam fuisse name existimaverat: quo modo enim ex nam factum sit, ego in secundo libro declaravi. Ibi etiam p. 375 de discrimine, quod inter utramque vocem intercedere videatur, dictum est. Aug. Grotefendo in Gramm. p. 175 visum erat enim poni, ubi antecedens sententia demonstretur eiusque ratio reddatur: nam autem, ubi prior sententia illustretur notionibus magis definitis. Contrariam sententiam amplexus est Billrothus p. 337 dicens, nam exprimi logicam rationem, quae est conclusio, enim autem caussam in rebus ipsis apparentem. Quae omnia nec ratio nec usus comprobat, atque illud, quod Billrothus affert exemplum Ciceronis, de Off. 2, 12, 42 neque enim, dictum est ob nectendam sententiam. Me sequutus est Weissenbornius in Syntaxi p. 246.
Lindemannus de Adverbio 4 p. 4 nam dicit monstrandi habere potestatem, notareque proprie id, quod also. I. C. Schmidius in Creuzeri Meletem. T. 3 p. 129 cum Ihrio originem particulae quaerit in nomine νόημα.
Alia est forma namque, cuius usu veteres scriptores in duas partes discessisse videntur. Alii enim tantum formam longiorem respexerunt, nullo significationis discrimine facto: alii voculae que attribuerunt propriam potestatem nectendi sententias. Sed inter grammaticos iam ante Stürenburgium exstiterunt, qui a bo[p. 2]nis scriptoribus namque ante vocales litteras, non ante consonantes positum esse censerent. De Cicerone vide Klotzium ad Lael. p. 120, de Caesare Lippert, ad Bell. gall. p. 558, de Cornelio Nepote Moschium ad Milt. 1, 2. Compararunt usum verborum atque et neque, quorum illud aliam habet rationem solutae litterae. Conferri poterat iamque et denique. Sed quivis veterum scriptorum videtur ex suo more iudicandus esse.
Apud Plautum, qui rarissime utitur hac forma, et apud Terentium nullum invenio locum, in quo namque consonanti praecedat, aut in quo non ab initio sententiae positum sit. Cicero videtur particulam adhibuisse ad nectendas sententias: quare numquam post aliud nomen posuit, quod fecerunt Livius, et qui post eum scripserunt. An vero numquam ante consonantem collocaverit, ex iis, quae nunc exstant, exemplis non admodum multis demonstrare vix licebit: veri tamen simile videtur. Ita enim Caesar. Cornelium Nepotem autem dixisse namque tum Milt. 1, 2 namque Lacedaemonii Them. 6, 2. namque diuturnitate Ham. 2, 1. namque versibus Att. 18, 5. id observavit Bremius ad Alc. 1, 2. Adde Pelop. 4, 2 namque leuctrica pugna.
Cic. de Div. 1, 30, 62 namque Carneades modo ait hoc, modo illud. cod. dresd. et antiq. edit. omittunt que. Hirtius Bell. gall. 8, 28 namque nostri. Tacit. Agr. 4 namque Marcum Silanum. 11 namque rutilae. Plin. Hist. nat. 17, 28, 47 ambusta namque densior mitiorque surgit. 35, 9, 36, 22 tradunt namque conduxisse.
Bremius particulas has eo discriminat, quod namque rem distinctius definiat et significet nemlich, nam rationem reddat. Similiter Beneckius ad Iustin. 1, 7, 19 rem declarat. Dronkius ad Tacit. Agr. 8 et Frotscherus ad Quintil. 10, 1, 15 esse discrimen affirmant, sed quale sit non declarant: hic tamen comparat Graecorum γάρ et καὶ γάρ. Moschius ad Cornel. Milt. 1, 2 de namque: „huic enim tum demum locus est, quum auctor narrationem aut uberiorem expositionem ingreditur: ubi autem nonnisi paucis reddenda est causa eorum, quae praecedebant, praesertim si neque vocalis neque m sequitur, noster (Cornelius) utitur nam.“ Quae paullo accuratius sunt constituenda. Ii enim scriptores, qui namque non alio quam primo sententiae loco posuerunt, nectendi vim agnovisse videntur: inter quos [p. 3] sunt Cicero, Caesar, Cornelius. Quare non dicitur ab his quidem scriptoribus namque in occupatione, neque in interrogatione: sed usurpatur in expositione, in incipienda narratione praemisso prologio, in comprobanda re, in parenthesi, in affirmatione. Sed in his omnibus dictionibus Livius et Quintilianus et recentiores scriptores particulam etiam secundo loco posuerunt, et poetae liberiore usu etiam in media oratione. Vd. Virgil. Aen. 10, 614. Quo vis illa nectendi minuitur aut evanescit. Comparari possunt etenim et καὶ γάρ. Quae Hartungius Partic. graec. T. 1 p. 483 de discrimine particularum nam et namque disputat, subtilia sunt, non vera. Nam locorum, in quibus nam affirmandi significationem habet, non minor est numerus.
Scripti libri ubi utramque exhibent formam, difficilis semper est optio. Cf. Tacit. Hist. 3, 42.
Quintil. 3, 9, 3 quae namque est quaestio, in qua non promittere possit orator, quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus? Mirari licet, quod Spaldingius Regium sequutus sit. Codices aut omittunt namque, aut habent quae est enim quaestio.
In oratione prosaica particula nam, nisi, ut interrogationem exprimat, encliticam formam induit, semper obtinet primum enuntiationis locum. Poetae autem post primum secundumve vocabulum eam locare solebant. De namque postposito modo diximus.
Plaut. Mil. 4, 9, 2 ego nam conveniam illunc. Ita codices. Horat. Sat. 2, 3, 20 olim nam quaerere amabam. 2, 3, 41 Epist. 2, 1, 186. Virgil. Aen. 3, 379. cf. Bentlei. ad Horat. 2, 6, 78.
Significatione sua nam respondet germanico nemlich, habetque vim designandi. Vbi enim res aliqua accuratius definienda est, id, quo ea constat, aut quod in ea verum est, vel alia re, vel aliquo argumento demonstratur atque confirmatur. Sunt vero sententiae per nam adiungendae triplicis generis, expositionis, comprobationis, asseverationis. Expositione intelligimus, qualis sit res: comprobatione cognoscimus, unde et qua ratione fiat aut facta sit: asseveratione demonstratur, eam veram esse. Ii autem, qui nam ubique per denn, quod caussam indicat, reddere solent, in multis coguntur, [p. 4] ut omissam esse aliquam sententiam statuant, quae non est praetermissa.
I. 1. Primum de expositione, qua res aliqua declaratur, ubi nos Germani dicimus nemlich, quod est pro namlich. Rationem iam exposui Tom. II p. 376. Graeci dicunt γάρ. Vid. Stallbaum. ad Platon. Protag. 34. Atque hoc modo aut notio aliqua aut res definitur, et qualis ea sit, distinctius demonstratur. Saepe praecedit in priori sententia pronomen monstrativum illud, id, vel alia rei designatio: id quod Matthiae ad Cic. p. Leg. Man. 7, 19 et in Gramm. graec. p. 1243 monuit.
Plaut. Bacch. 3, 1, 1 pandite atque aperite propere ianuam hanc orci, obsecro. Nam equidem haud aliter duco. Cic. de Amic. 22, 82 neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam. Partit. orat. 11, 38 rerum autem bonarum et malarum tria sunt genera: nam aut in animis, aut in corporibus, aut extra esse possunt.
Cic. p. Rosc. Am. 6, 15 itaque ex suis omnibus commodis hoc solum filio reliquit: nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident: fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur. Orat. 43, 147 est id omnino verum, sed proprie in hoc dicitur: nam omnium magnarum rerum, sicut arborum, altitudo nos delectat, radices stirpesque non item. p. Deiot. 2, 4. ubi Matthiae. Caes. Bell. gall. 1, 12 is pagus appellabatur Tigurinus. Nam omnis civitas helvetia in quatuor pagos divisa est. 7, 61 quibus rebus auditis, quod existimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione Aeduorum fugam parare, suas quoque copias in tris partes distribuerunt. Nam et praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metiosedum versus missa – reliquas copias contra Labienum duxerunt.
Virgil. Ge. 2, 397 est enim ille labor curandis vitibus alter, cui numquam exhausti satis est. Namque omne quotannis terque quaterque solum scindendum. ubi Wagnerus comparat Thucyd. 1, 3 δηλοῖ δὲ μοι καὶ τόδε – πρὸ γὰρ etc.
Cic. de Orat. 3, 48, 184 liberior est oratio et plane, ut dicitur, sic est vere soluta: non ut fugiat tamen aut erret, sed ut sine vinculis sibi ipsa moderetur. Namque ego illud assentior Theophrasto, qui putat etc. 3, 44, 174. Horat. Sat. 1, 6, 40 at Novius collega gradu post me sedet uno: namque est ille, pater quod erat meus. Cornel. Alc. 1 quum dixisset Alcibiadem ad omnes res aptum consiliique plenum fuisse, pergit: namque [p. 5] imperator fuit summus et mari et terra. Quae Bremius iure defendit, Titzius sine iusta caussa reiecit. Liv. 4, 9, 2 frui namque pace – per intestina arma non licuit. 34, 50, 11. 9, 25, 2. Quintil. 5 prooem. 1 fuerunt, et clari quidem auctores, quibus solum videretur oratoris officium docere. Namque et affectus duplici ratione excludendos putabant. Florus 1, 12, 5 Falisci quum obsiderentur, mira visa est fides imperatoris, nec immerito: quod ludimagistrum, urbis proditorem, cum iis, quos adduxerat, pueris vinctum sibi ultro remisisset. Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur. Tacit. Ann. 1, 5.
2. Vbi narratio vel demonstratio alicuius rei facienda est, sive praemisso prologio, sive non praemisso incipit oratio ab nam vel namque eo modo, quo alias igitur usurpamus. Graeci etiam γάρ dicunt.
Plaut. Most. 5, 1, 1 qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit: atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio. Nam herus me postquam rus misit, ut filium suum arcesserem, abii etc. Amphitr. Prol. 120. Terent. Andr. 1, 1, 24 rem omnem a principio audies: eo pacto et gnati vitam et consilium meum cognosces: et quid facere in hac re te velim. Nam is postquam excessit ex ephebis etc. Heaut. Prol. 16. Cic. Acad. 1, 2, 4 itaque non haesitans ‘respondebo, sed ea dicam, quae mihi sunt in promptu: quod ista ipsa de re multum, ut dixi, et diu cogitavi. Nam quum philosophiam viderem diligentissime graecis litteris explicatam, existimavi etc. Orat. 52, 174 primum ergo origo, deinde caussa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur orationis aptae atque numerosae. Nam qui isocratem maxime mirantur etc. Miror equidem Petrum nam referre ad ea, quae post dicta sunt: Quod ab his vero etc. Tacit. Ann. 16, 18 de C. Petronio pauca supra repetenda sunt. Nam illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur. Virgil. Aen. 6, 377 sed cape dicta memor, duri solatia casus. Nam tua finitimi – ossa piabunt. Georg. 4, 287. ubi vd. Vossium. Tacit. Ann. 2, 63 scripsit Tiberio non ut profugus aut supplex, sed ex memoria prioris fortunae. Nam multis nationibus clarissimum quondam regem ad se vocantibus Romanam amicitiam praetulisse.
Quintil. 8, 6, 71 exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem lyricorum Pindarum videor in libro, quem inscripsit ὕμνους. Is namque Herculis impetum adversus Meropas – fulmini dicit similem fuisse. Liv. 4, 13, 1 tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus praedives rem [p. 6] utilem pessimo exemplo, peiore consilio est aggressus. Frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coemto etc.
3. In explicatione rerum ubi singulae partes demonstrationi submittuntur, nam adiungit aliam partem eiusdem generis sive eiusdem expositionis, quasi dicatur: quum illud pono, etiam hoc ponendum est.
Cic. Top. 11, 48 haec, quae ex eodem genere contraria sunt, appellantur adversa. Sunt enim alia contraria, quae privantia licet appellemus latine. – Nam alia quoque sunt contrariorum genera, velut ea, quae cum alio conferuntur. Brut. 21, 81 sed vivo Catone minores natu multi uno tempore oratores floruerunt. Nam et A. Albinus – et litteratus et disertus fuit: et tenuit cum hoc locum quemdam etiam Ser. Fulvius –. Nam Q. Metellus – in primis est habibus eloquens. Huc refero locum Orat. 24, 81 collata autem verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis non maneat manente sententia. Nam sententiarum ornamenta, quae permanent, etiamsi verba mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant pauciora. Non excluduntur sententiarum ornamenta, ut visum est interpretibus, sed comprehenduntur item.
4. Parenthesis, quae explicandi caussa interponitur, propriam habet particulam nam. Sed Heindorfius ad Cic. de Nat. d. 1, 12, 30 docuit, id, quod praemissa hac particula interponatur, obiter et defunctorie dici. Quod non verum estt, nisi quis quamcumque explicationem existimet obiter dici. Cf. Kritz ad Sallust. Iug. 108, 1.
Cic. de Off. 2, 12, 42 omni igitur ratione colenda et retinenda iustitia est, tum ipsa per sese (nam aliter iustitia non esset) tum propter amplificationem honoris et gloriae. Sallust. Iug. 63, 1 tamen is ad id locorum talis vir (nam postea ambitione praeceps datus est) petere non audebat. In quibus supplemento non opus est. Liv. 3, 44, 6 virgini venienti in forum (ibi namque in tabernis litterarum ludi erant) minister decemviri libidinis manum iniecit. Cic. de Leg. 2, 1, 1 in insula, quae est in Fibreno (nam opinor illud alteri flumini nomen esse) sermoni reliquo demus operam. Ita enim scribendum videtur, sed Goerenzius male explicat verbis nam quod attinet ad.
Senec. Epist. 40, 9 recte ergo facies, si non videris istos, qui, quantum dicant, non quemadmodum, quaerunt: et ipse malueris, si necesse est, ut P. Vinicius dicere. Qui itaque? Quum quae[p. 7]reretur, quomodo P. Vinicius diceret, Asellius ait: tractim. (Nam Geminus Varius ait: quomodo istum disertum dicatis, nescio: tria verba non potest iungere.) Quidni malis tu sic dicere, quomodo Vinicius? Ita restituendum videtur e codicibus: neque mutavi quidquam praeter verba vel P. Vinicium, quum ul et ut in libris saepe distingui non possint.
5. Parenthesi interposita pergit oratio per nam in explicanda re antea dicta. Sed interrupta oratio insertis verbis etiam per nam restituitur, quod per igitur et sed fieri solet.
Liv. 22, 28, 1 duplex inde Hannibali gaudium fuit: (neque enim quidquam eorum, quae apud hostes agerentur, eum fallebat, et perfugis multa indicantibus et per suos explorantem:) nam et liberam Minucii temeritatem se suo modo captaturum, et solertiae Fabii dimidium virium decessisse.
Cic. p. Planc. 41, 98 hic vero simul – atque me mare transisse cognovit: (audi, audi atque attende, Laterensis, ut scias, quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando, me, quod faciam, et grate et pie facere, huic autem, quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sint, obesse certe non oportere) nam simulac me Dyrrachium attigisse audivit – etc.
6. Saepe usurpantur in explicationibus verba namquod, quae ad rem expositionis perducunt, aut rem refellendum suscipiunt. Quod vero saepissime nam praecedit pronominibus demonstrativis, et dicitiur nam illud, ipsa eius significatione efficitur.
Terent. Heaut. Prol. 16 nam quod rumores distulerunt malevoli etc. quibus verbis incipit defensio poetae.
Cic. ad Att. 3, 15 nam quod purgas eos, quos ego mihi scripsi invidisse etc. Transit ad rem exponendam aliam, quam Atticus in litteris dixerat. ad Fam. 1, 9, 49. 2, 16, 15. 7, 32, 5. ad Att. 9, 2. Bene emendarunt secundum codices Cic. de Orat. 1, 16, 71 et Phil. 8, 5, 16.
Cic. de Leg. 2, 11, 28 nam illud vitiosum Athenis etc. in Verr. 5, 9, 48. p. Cluent. 46, 128. Restituendum est de Fin. 2, 32, 104 nam illud quale tandem est? ubi vulgo iam.
7. In explicandis sententiis demonstratio procedere potest ab una ad alteram ita, ut nectantur per enim et nam, aut per bis terve positum nam.
Dixi de hac re Tom. 2 p. 397. dixit enim Klotzius ad Cic. Tusc. 4, 17, 37. quamquam hunc locum non ad hoc dicendi genus attinere puto. Adde Cic. p. Deiot. 12, 34. [p. 8]
8. Sicuti Graeci γάρ post allocutionem interponunt, velut Sophocl. Oed. Col. 891. Euripid. Troad. 237. Elect. 82. Pindar. Ol. 4, 3. ita etiam contracta oratione Latini. Atque in ipsa allocutione inest, cui causa adiiciatur, quasi quis dicat: te ita alloquor: nam –
Virgil. Aen. 3, 374 nate dea: nam te maioribus ire per altum auspiciis manifesta fides: sic fata deum rex sortitur, volvique vices: is vertitur ordo: pauca tibi e multis – expediam dictis. Wagnerus praestare dicit explicationem, qua verba nam te etc. referantur ad ea, quae interpositis non paucis sequuntur: pauca tibi etc. At sententia, quam supponit, maiora esse cetera nunc non memoranda, quam quae humani vatis animus capiat, aut non inest in verbis Virgilii, aut male expressa. Sed quod nomini deae additur ratio huius nominis, non absurdum nec languidum esse videtur. 1, 65 Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento. Horat. Carm. 3, 11, 1 Mercuri, nam te docilis magistro movit Amphion lapides canendo.
II. 1. In aliis caussa et ratio per particulam nam exponitur eius rei, quae ante dicta est, et demonstrato argumento comprobatur res. Tum germanicum denn respondet, nec tamen mutatur significatio latinae particulae.
Cic. ad Fam. 15, 1, 11 qui (M. Bibulus), quum vos ei permisistis, dilectum habere noluerit. Nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperii nostri aut ita imbecilla sunt, ut non multum nos iuvare possint etc. de Am. 12, 83 neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam.
Cic. p. Deiot. 2, 4 perturbat me, C. Caesar, etiam illud interdum, quod tamen, quum te penitus recognovi, timere desino. – Nam dicere apud eum de facinore, contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, – grave est. Recte monuit Matthiae sequi debuisse: quod dicere apud eum de facinore grave est.
Cic. de Leg. 2, 15, 38 quorum (sonorum) dici vix potest quanta sit vis in utramque partem. Namque et incitat languentes et languefacit excitatos. Caes. B. gall. 4, 34 quibus rebus, perturbatis nostris novitate pugnae, tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt.
2. Caussa, quae post rei expositionem addenda [p. 9] est, interdum in accelerata oratione praemittitur. Id etiam Graeci fecerunt. Vid. Matthiae Gramm. p. 1242.
Plaut. Epid. 3, 4, 28 nam quid ego apud te parcam proloqui? ego illam hodie volo facere libertam meam. Amph. Prol. 104. Mercurius dicere voluit: pater meus occepit Alcmenam clam viro amare: nam credo vos novisse, ut ille sit, et quam liber harum rerum. Sed dixit: nam ego vos novisse credo, ut sit pater meus, quam liber harum rerum multarum siet, quantusque amator sit, quod complacitum est semel. Is amare occepit Alcumenam clam viro.
3. Comprobatio fit exemplis adiectis. Tum exemplum per nam additur.
Quintil. 8, 6, 38 quem tropum magis affectamus, ut habere videamur, quam ullo in loco desideramus. Nam id eius frequentissimum exemplum est: cano, canto, dico. 10, 1, 23 quin etiam easdem caussas ut quisque egerit, utile erit scire. Nam de domo Cicero dixit etc. Propert. 3, 1, 23 omnia post obitum fingit maiora vetustas. – Nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces?
III. 1. Affirmationis vim particula habet in iis locis, in quibus grammatici dicunt transitum fieri ad contraria aut nova, ideoque nam pro autem et vero positum putant. Exponitur enim res affirmando, et quidem duplici ratione. Procedit enim is, qui ita loquitur, ad rem, quae, quum acquiescendum videatur in antea dictis, aut in se satis constat et per se intelligitur, ideoque magis vel satis nota certave est, aut non magis nec aequaliter est consideranda quam ea, quae ante sunt memorata. Ita fit, ut oratio aut adscendere aut descendere videatur. In illis affirmantes cogitamus non opus esse demonstratione, in his omitti posse vel debere rem aliunde cognitam. Cf. Matthiae ad Cic. p. Deiot. 12, 34. Nos Germani assequimur hanc vim particulae verbis freilich, allerdings. Sed iam Priscianus p. 1170 nam numerat in particulis confirmativis. Saepe etiam gravior est vis, ut intelligamus re vera, profecto: interdum accedit ironia, qua inferior res attollitur: ubi Latini dicunt scilicet, nimirum. Zumptius comparat graecum ἀλλὰ γάρ.
Cic. de Leg. 2, 11, 28 bene vero, quod Mars, Pietas, Virtus, Fides consectratur manu: quarum omnium Romae dedicata publice templa sunt: ut illa qui habeant – deos ipsos in animis [p. 10] suis collocatos putent. Nam illud vitiosum Athenis, quod – fecerunt Contumeliae fanum et Impudentiae, i. e. ut illud bene factum, ita satis constat hoc esse vitiosum. de Div. 2, 32, 68 refutato miraculo, quod in statua Lysandri apparuit, pergit: nam quod eo tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse, neque eas usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum quam deorum videtur. i. e. per se intelligitur hoc furum esse factum. Brut. 64, 22 huius (Sisennae) facultas ex historia ipsius perspici potest, quae quum facile omnes vincat superiores, tum indicat tamen, quantum absit a summo, quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis latinis litteris illustratum. Nam Q. Hortensii admodum adolescentis ingenium, ut Phidiae signum, simul adspectum et probatum est. 43, 161 omnibus quidem aliis, inquam, in magistratibus, sed tribunus anno post fuit, eoque in rostris sedente suasit serviliam legem Crassus. Nam censuram sine Scaevola gessit. Recte Orellius: id per se intelligitur Crassum censuram sine Scaevola gessisse. c. 68, 239. p. Arch. p. 9, 22 ergo illum, qui haec fecerat, rudinum hominem maiores nostri in civitatem receperunt: nos hunc heracliensem multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum, de nostra civitate eiiciemus? Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex graecis versibus percipi quam ex latinis, vehementer errat. Caes. Bell. gall. 3, 12 haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant, quod nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus, difficultas navigandi. Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant. Lippertus supplet: siquidem nostrae naves huic mari non erant accommodatae, accommodatae autem erant hostium naves: namque etc. Quae omnia non sunt necessaria. Stat. Silv. 1, 2, 170 at enim hic tibi sanguine toto deditus, unam omnes inter miratur amatque nec formae nec stirpis egens: nam docta per urbem carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae? Significatur his res nota. cf. quae notavi ad h. l.
Cic. de Div. 2, 31, 66 de ipso Roscio potest illud quidem esse falsum, ut circumligatus fuerit angui: sed ut in cunis fuerit anguis, non tam est mirum, in Solonio praesertim, ubi ad focum angues nundinari solent. Nam quod haruspices responderunt, nihil illo clarius, nihil nobilius fore, miror, deos immortales histrioni futuro ostendisse, nullam ostendisse Africano. h.e. ut illud non mirum est, profecto hoc miror. Quintil. 2, 11, 7 unde fit, ut dissoluta et ex diversis congesta oratio cohaerere non possit, similisque commentariis puerorum sit, in quos ea, quae aliis declamantibus laudata sunt, regerunt. Magnas [p. 11] tamen sententias et res bonas (ita enim gloriari solent) elidunt: nam et barbari et servi: et si hoc sat est, nulla est ratio dicendi. Haec ironice sunt dicta. 2, 20, 10 at prooemium aliquando et narrationem dicit malus homo et argumenta sic, ut nihil sit in his requirendum Nam et latro pugnabit acriter, virtus tamen erit fortitudo. i.e. freilich streitet auch ein Räuber heftig. Lucan. 5, 748 meque tuus decepit amor, civilia bella si spectare potes. Nam me iam, marte parato, securos cepisse pudet cum coniuge somnos. h. e. si tu atrocia bella praesens spectare potes, opinio de te tuoque amore concepta me fefellit: me scilicet non decet morari et instante bello frui amore. Nam est freilich.
Caes. B. civ. 3, 84 his erat rebus effectum, ut equites mille apertioribus etiam locis septem milium Pompeianorum impetum, quum adesset usus, sustinere auderent, neque magnopere eorum multitudine terrerentur. Namque etiam per eos dies proelium secundum equestre fecit. Virgil. Aen. 10, 163 si mihi, quae quondam fuerat, quamque esse decebat, vis in amore foret, non hoc mihi namque negares. Wagnerus putat namque referendum esse ad mihi atque restringendi vim in se habere, quae insit in ἔμοιγε. Id vero abhorret ab particulae usu, quae hic quoque affirmat, ut sit allerdings.
2. Ita fit, ut nam coniungatur cum ne – quidem, ubi nos dicimus ja nicht einmal.
Liv. 29, 8, 9 nam avaritia ne scrorum quidem spoliatione abstinuit. Tac. Germ. 31 haec prima semper acies, visu nova. Nam ne in pace quidem vultu mitiore mansuescunt.
3. In colloquiis is, qui respondet, per nam affirmationem exprimit ita, ut simul rationem affirmationis complectatur. Omissum dicunt grammatici vocabulum affirmandi, quod tamen adest. Sed contrahitur oratio.
Cic. de Orat. 1, 22, 101 de iis, credo, rebus, inquit Crassus, ut in *cretionibus scribi solet: quibus sciam poteroque. Tum ille: nam quod tu non poteris aut nescies, quis nostrum tam impudens est, qui se scire aut posse postulet?
4. Hac dictione utitur, qui aliam rem opponit eamque confirmat profitendo, veluti Germani dicunt: freilich hatte ich gehofft. Id vero Ernestio in animo fuisse videtur, quum diceret formulam esse admirandi cum dolore.
Cic. in Verr. 3, 85, 196 venit praetor: frumentum, inquit, me abs te emere oportet. Optime. Modium denario. Benigne ac [p. 12] liberaliter. Nam ego trinis H–S non possum vendere. Mihi frumento vix opus est: nummis volo. Nam speraveram, inquit praetor, me ad denarios perventurum.
5. Adiunguntur ad augendum orationis vim vocabula asseverationis: mehercle, hercle, edepol, alia.
Plaut. Capt. 4, 2, 115 sume, posce, prome quid vis: te facio cellarium. ER. Nam hercule, nisi manticinatus probe ero, fusti pectito. Terent. Ad. 2, 1, 36 nam hercle etiam hoc restat.
Cic. in Verr. 1, 51, 133 dicunt ei, fere nullam esse columnam, quae ad perpendiculum esse possit. Nam mehercule, inquit, sic agamus: columnae ad perpendiculum exigantur. 2, 29, 72 vide IV 1. de Orat. 2, 33, 144 nam hercle, inquit Antonius, si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem est pistrino, Crasse, vivendum. ubi male scripserunt iam.
Plaut. Trin. 3, 3, 3 namque hercle honeste fieri ferme non potest. Mil. 4, 6, 11 namque edepol vix fuit copia adeundi atque impetrandi.
6. Quod Plautus Trin. 1, 2, 23 duo aequalia nomina composuit: namque enim tu, credo, mi imprudenti obrepseris: id factum est vulgari consuetudine loquendi, qua neque haud aliaque multa dicuntur. Sed in illis verbis non est omissum nolo: quod Megaronides nondum erat dicturus. Redde du willst mich nemlich sicher im Stillen übertölpen. Prosaici non ita loquuntur, nec quisquam Heinsio et Davisio credat in Caes. de Bell. civ. 1, 29 loco interpolato scribi debere namque enim ex Marsis Pelignisque veniebant.
IV. 1. Iam de usu, quem vulgo rhetoricum vocant. Atque grammatici quum vidissent per particulam nam saepe non reddi rationem praecedentium verborum, nec caussam exponi, aut docuerunt, orationem per hanc particulam perferri ad aliam rem diversam, uti fecit Marklandus ad Statii Silv. p. 187, aut ad ellipsin confugerunt statuendam. Neque ullum hodie invenies librum veterum scriptorum, in quo interpretes non omissas sententias supposuerint. At iam Tom. II p. 376 declaratum est a me, quomodo haec opinio cohiberi debuisset, ne optimis scriptoribus negligentia haud tolerabilis imputaretur. Scilicet erroris caussa in eo est sita, quod nam reddunt per denn, nec subtilius quaerunt, qualis sen[p. 13]tentia legitime possit omitti, nec respiciunt naturam particulae, quae etiam affirmandi vim in se habet. Iam Heynius ad Virgil. Georg. 4, 445 bene perspexit, originem eius orationis, in qua sententiam omissam requiramus, quaerendam esse in animi concitati affectu. Atque particulae saepe in vicem praetermissae sententiae ita succedunt, ut eam ipsam indicent. Erant quidem, qui monstrarent, in responsionibus simpliciter affirmantibus aut negantibus ipsam affirmationem aut negationem omitti, et caussam responsi per nam indicari. Vide Henrichsen ad Cic. de Orat. p. 47. Clark. ad Homer. Iliad. 24, 334. Tamen in his etiam nihil desiderabis omissum, modo nam reddideris per freilich vel allerdings. Facilius enim intelligas hoc verum est, nam: sed etiam hoc ipsum inest in particula. Schützius in Prolegom. ad Cic. Rhetor. p. 14 Cornificium, quem librorum rhetoricorum auctorem esse autumat, et ipsum Ciceronem castigat, quod significationem particulae nam non intellexissent. Locus enim est Plauti in Trinum. 1, 1, 2 amicum castigare ob meritam noxiam immune est facinus. Verum in aetate utile et conducibile. Nam ego amicum hodie meum concastigabo pro commerita noxia: quo rhetores usi sunt ad demonstrandam expositionem infirmam. Schützius autem, „particula nam, inquit, hic ut saepe ponitur omissa sententia facile supplenda: ut hic intelligi potest: quod mihi quoque nunc usu venit, ad quod referuntur ista: nam ego amicum, non autem, ut auctor ad Herennium et Cicero, eum sequutus, opinati sunt, ad sententiam: verum in aetate etc.“ At rhetor infirmam expositionem in oratorio usu non admittendam demonstrat Plauti exemplo, quod infirmam expositionem contineat. Nam senex ille ex eo, quod ipse facturus est, declarat veritatem sententiae in hunc modum: quod ego ob utilitatem cognitam hodie amicum meum castigaturus sum, apparet interdum esse utile facinus. Si quod igitur supplendum est, intellige hoc verum est: quod ipsum significat nam.
Sallust. Iug. 28, 4 interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobiles factiosos, quorum auctoritate, quae deliquisset, munita fore sperabat: in quis fuit Scaurus, cuius de natura et habitu supra memoravimus. Nam in consule nostro multae bonaeque artes animi et corporis erant, quas omnes ava[p. 14]ritia praepediebat. Kritzius supplet haec: quam pravitatem consulis mature delictis praesidium quaerentis, iure mireris: nam in eo multae bonaeque artes erant: sed eas omnes avaritia praepediebat. At nihil est omissum, nihil est mutandum. Nam est nemlich, et additur sententia, qua ante dicta declarentur, quasi quis dicat: res ita se habet. Tacit. Ann. 2, 63 scripsit Tiberio non ut profugus aut supplex, sed ex memoria prioris fortunae. Nam multis nationibus clarissimum quondam regem ad se vocantibus romanam amicitiam praetulisse. Exponit priorem fortunam: nec reddit rationem eorum, quae Maroboduus scripserat. vid. p. 5 Cic. Tusc. 1, 26, 65 ergo animus, ut ego dico, divinus, ut Euripides dicere audet, deus est: et quidem, si deus aut anima aut ignis est: idem est animus hominis: nam ut illa natura coelestis et terra vacat et humore, sic utriusque harum rerum humanus animus est expers. Haec referri debent ad eum usum, quo ad explicandam aliquam sententiam quaedam per parenthesin interponi solent. Cic. de Off. 3, 21, 84 multi iniqui atque infideles regno, pauci sunt boni, inquit Accius. At cui regno? quod a Tantalo et a Pelope proditum iure obtinebatur. Nam quanto plures ei regi putas, qui exercitu populi romani populum ipsum romanum oppressisset? Gernhardus ita constituit sententiam: quanto plures I. Caesari putas esse iniquos? Nam is exercitu populi romani populum romanum oppressit. At haec est prorsus alia forma sententiae. Referri debet hoc exemplum ad interrogationis ante occupatae genus. Cic. Verr. 2, 29, 72 dic, inquit, illi adesse non possunt. Nam hercule, inquit Q. Minucius, me quoque Petilius, ut sibi in consilio adessem, rogavit. Hoc est: ei freilich hat Petilius mich gebeten. Senec. de Ira 3, 17, 3 numquid ergo hic Lysimachus, felicitate quadam dentibus leonis elapsus, ob hoc quum ipse regnaret mitior fuit? Nam Telesphorum Rhodium amicum suum undique decurtatum – in cavea velut novum animal aliquod – pavit. Intelligunt: minime gentium, nam. Quo non opus est.
2. Quod alicui rei vel gerendae vel cogitandae praecedit, aut conditionem continet, quae nisi esset, illa fieri non posset, id adiungi solet per nam, quo significatur, hoc quod dicitur fundamentum quasi et caussam esse eius rei, quae ante dicta est. Nec quidquam hac in coniunctione enuntiationum est supplendum, nisi intelligas: hoc fieri poterat, aut hoc factum est. Neque aliter in iis, quae caussam sive rationem dictorum indicant. [p. 15]
Tacit. Ann. 1, 21 Blaesus paucos maxime praeda onustos ad terrorem ceterorum affici verberibus, claudi carcere iubet. Nam etiam tum legato a centurionibus et optimo quoque manipularium parebatur. Parenthesis, quam critici notarunt, ab hoc loco aliena est. Sallust. Iug. 82, 2 interim Roma per litteras certior fit provinciam Numidiam Mario datam: nam consulem factum ante acceperat. Quo Kritzius supponit: quae res ei non plane praeter exspectationem accidit: id non in animo erat scriptoris.
Terent. Andr. 2, 1, 30 sed numquid vis? Nam est, quod me transire ad forum iam oporteat. ubi Westerhovius: „rationem reddit, quare se absolvi et dimitti postulet. Vnde quod de transitiva particula scribunt, non fit verisimile.“
Interponuntur per parenthesin, quae quod dictum erat, vindicent. Virgil. Aen. 6, 365 at tu mihi terram iniice (namque potes) portusque require velinos. Val. Flacc. 2, 490.
3. Manutius ad Cic. Epist. 3, 11 p. 370 et 5, 20 p. 568 docuit per nam fieri transitum, ubi nullius esset caussae locus. Goerenzius autem ad Cic. de Leg. p. 144 Marklandum sequutus transiri existimat hoc modo ad contraria. Valla Elegant. 2, 55 et Linacer explicuerunt per autem, Ramshornius Gramm. p. 846 per sed. Ratio in his eadem est, quam modo exposui, nec novum est aut contrarium, quod per particulam significetur: de qua re dixi Tom. 3 p. 147. Potest tamen sententia praecedere, cui id, quod additur, opponatur, aut ex qua id, quod sequitur, pendeat. Drakenborchius ad Liv. 29, 9, 9 diversa miscuit.
Cic. ad Fam. 3, 11, 12 nam augurales libros ad commune utriusque nostrum otium serva. Antea Cicero dixerat de diligentia Appii: quod in summis tuis occupationibus mihi tamen reipublicae statum per te notum esse voluisti. Plenam hanc constituamus sententiam: nunc de auguralibus libris non quaero: eos serva etc. de Nat. d. 2, 27, 67 principem in sacrificando Ianum esse voluerunt: quod ab eundo nomen est ductum: ex quo transitiones perviae iani, foresque in liminibus profanarum aedium ianuae nominantur. Nam Vestae nomen a Graecis est. Spectat nam ad latinam originem nominis Iani. 1, 11, 27 et 28. de Div. 2, 31, 66. 2, 32, 68.
4. Occupationem rhetores nominant, quum dicimus nos praeterire, aut non scire, aut nolle dicere id, quod tunc maxime dicimus. Ad Heren. 4, 27, 37. In hac [p. 16] occupatione proprium locum obtinet nam, sive contracta oratione ita, ut caussa indicetur, quapropter id factum sit, sive parenthetica ea ratione, qua expositionis caussa aliquid per nam interponimus.
Sallust. Iug. 19, 1 postea Phoenices alii multitudinis domi minuendae gratia pars imperii cupidine sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Leptim aliasque urbis in ora maritima condidere, haeque brevi multum auctae, pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere. Nam de Carthagine tacere melius puto, quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet. 31, 1. Cic. in Verr. 1, 34, 86 nam quid Milesiis lanae publicae abstulerit, item de sumptu in adventum – tametsi dici tum vere, tum graviter et vehementer potest, tamen dicere praetermittam. ubi Burmannus (Anthol. lat. 1 p. 297) temere coniecit iam.
5. Occupationem in ea quoque oratione statuere licet, qua iis, quae aliquis obiicere vel reprehendere possit, aut quae veritati obstare eamque infringere videantur, praecurrimus. Ita fit, ubi in exponendis rebus quidquam omissum aut neglectum videtur esse. Nam igitur significat nimirum, sed contracta est oratio ita, ut in ipsius rei expostione caussam etiam indicemus, cur ita loquuti sumus. Intelligi potest: hoc non temere dico, hoc verum est. Interdum quidem inseritur et adduntur per sed, quibus restringatur sententia.
Cic. de Inv. 1, 6, 8 quas quaestiones procul ab oratoris officio remotas, facile omnes intelligere existimamus. Nam quibus in rebus summa ingenia philosophorum plurimo cum labore consumpta intelligimus, eas, sicut aliquas parvas res, oratori attribuere magna amentia videtur. ad Att. 5, 20 eas (litteras) diligentissime Philogenes libertus tuus curavit perlonga et non satis tuta via perferendas. nam quas Lenii pueris scribis datas, non acceperam. Sallust. Iug. 88, 4 ita Iugurtham aut praesidiis nudatum, si ea pateretur, aut proelio certaturum. Nam Bocchus nuntios ad eum saepe miserat, velle populi romani amicitiam. Tacit. Ann. 14, 12 nominatis iis feminis et viris, quorum honores Nero gratiam affectans restituerat, addit haec: nam Silana fato functa erat longinquo ab exsilio Tarentum regressa. h. e. ne quis Silanam in his desideret, ea fato functa erat: sive: Silanam, quae etiam in exsilium erat missa, non nomino: nam ea fato functa erat.
Quintil. 10, 1, 9 omnibus enim fere verbis praeter pauca, quae sunt parum verecunda, in oratione locus est. Nam scriptores [p. 17] quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur: sed nobis nostrum opus intueri sat est. 1, 11, 7 et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, quum praesertim haec chironomia – et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris et ab ipso etiam Socrate probata a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa. Nam Lacedaemonios quidem etiam saltationem quamdam tamquam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus. i. e. ne quis existimet me praeterire Lacedaemonios.
6. Eadem pene ratio in iis est, quae vel per se aperta intelliguntur et aliunde constant, vel non in considerationem veniunt, vel omitti possunt. Cf. Madvigii Emendat. p. 109. Declaratur enim res ex communi consensu. Nos Germani dicimus es versteht sich. Interdum etiam in his additur quidem.
Sall. Iug. 102, 11 postremo hoc in pectus tuum demitte, numquam populum romanum beneficiis victum esse: nam bello quid valeat, tute scis. Quintil. 11, 3, 21 humor quoque vocem aut nimius impedit, aut consumptus destituit. Nam fatigatio ut corpora non ad praesens modo tempus, sed etiam in futurum afficit. i. e. per se intellegitur, fatigationem afficere vocem. 2, 4, 18 id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri solet, verum etiam in ipsis annalium monumentis –: nam graecis historiis plerumque poeticae similis est licentia. 1, 5, 67. 11, 3, 21. 1, 11, 9. Liv. 39, 26, 3. Expositis iis, quae Philippus de Thessalis querenda haberet, Livius narrat eum dixisse: nam quae sibi crimina obiiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum deridiculum esse –, alterum mores suos respuere. Cic. p. Cluent. 45, 127. Tusc. 4, 33, 71. Liv. 39, 26, 3. Quintil. 2, 4, 27 nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut etc. 9, 3, 99. Cic. Tusc. 4, 23, 52 nam isto modo quidem licet dicere utilem vinolentiam ad fortitudinem. i. e. de Aiace ne quaeri quidem potest, quum notum sit ex tragoediis. cf. Nisseni Cur. nov. in Cic. Tusc. p. 97.
Tacit. Hist. 4, 76 transvectam e Britannia legionem, accitas ex Hispania, adventare ex Italia, nec subitum militem, sed veterem expertumque belli. Nam Germanos, qui ab ipsis sperentur, non iuberi, non regi, sed cuncta ex libidine agere. [p. 18]
7. Interrogatione occupatur iudicium, quando id, quod quaeritur, quum satis constet, responsionem comprehendit. Saepe hoc fit in verbis nam quid, quibus negatio praesumitur. Hanc vero demonstrationem veritatis indicat nam. Formula est nam quid dicam, quam grammatici supposita ellipsi explicant. Vid. Ochsner. in Eclog. Cic. p. 189. Loquimur ita, ubi cogitamus ea, quae dicta sunt, iam sufficere, nec reliquis opus esse, aut quae addi possint, per se intelligi. Id vero particula significat vi sua affirmativa, qua idem est quod nimirum.
Cic. de Off. 3, 21, 84 multi iniqui atque infideles regno, pauci benevoli, inquit Accius. At cui regno? quod a Tantalo et Pelope proditum iure obtinebatur. Nam quanto pluris ei regi putas, qui exercitu populi romani populum ipsum romanum opressisset? Quod aliquis responsurus erat multo pluris, id occupatur particula nam. Eodem modo Quintilianus 9, 2, 76 in verbis nam quanto minus.
Cic. ad Fam. 7, 1, 11 nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contemseris? Intelligitur id per se. Propert. 3, 11, (9,) 27 nam quid ego heroas, quid raptem in crimina divos?
Terent. Andr. 1, 5, 17 nam quid ego dicam de patre? ubi Westerhov. Cic. de Am. 27, 104 nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque discendi? de Orat. 1, 5, 18 nam quid ego de actione ipsa plura dicam. de Div. 2, 1, 3. in Verr. 3, 25, 61. ad Fam. 14, 1, 2. 16, 21, 8. in Verr. 1, 49, 129 nam quid ego in quotidiano sermone querimoniaque populi romani loquar?
V. 1. Interrogatio, quae ex animo magis commoto proficiscitur, significantior fit per particulam nam, quae aut praemittitur, aut uno accentu comprehensa, enclitico more adiicitur. Ea vero aut perhibet intensivam vim, quae etiam in graeco τίη inest, et ad designandam rem vehementius evocat, aut per ironiam indicat eum, qui quaerit, mirari. Nos Germani etiam denn usurpamus. Praemitti licebat nam omnibus nominibus, sed obsolevit haec loquendi consuetudo comicis propria, nec multa manserunt nomina istius encliticae formationis in usu, qui antiquissimis temporibus maiorem numerum habuisse videtur. De quianam Quintilianus 8, 3, 25. olli enim et quianam et mis et pone pellucent [p. 19] et aspergunt illam, quae etiam in picturis est gratissima, vetustatis inimitabilem arti auctoritatem. Per omnia tempora nam componebatur cum pronominalibus, quis, quando, et cum ubi, unde quidnam, ecquidnam, quandonam, ubinam: recentissimi aevi scriptores et barbari dixerunt undenam pro antiquo nam unde et alia. Comici antiqui, et reliqui etiam poetae et nam removerunt a suo nomine, et alteram formam nam quis saepius usurpabant. Discrimen si quod est, nam quid reddi potest per ei was? et quidnam per was denn? Sed universam huius usus rationem non in eo conspicio, quod multi dicunt, in quacumque interrogatioine intelligi nescio vel dic mihi, sed in ipsius particulae natura demonstrativa.
Donatus ad Terent. Phorm. 5, 1, 5 nam quae haec anus est? anastrophe, ut, nam quis te iuvenum confidentissime. (Virgil. Ge. 4, 445). Sed figura haec apta commotis est aliqua re nova. Servius ad Virgil. Ge. 4, 445 hodie enim nam particula postponitur, ante praeponebatur.
Plaut. Bacch. 5, 1, 27 quid tibi ex filio nam, obsecro, aegre est? Aul. 2, 1, 17 quis ea’st nam optima? 3, 2, 13 sed in aedibus quid tibi meis nam erat negotii? Most. 1, 3, 101 quid cerussa opus nam? Pers. 2, 5, 13 quando isthaec innata’st nam tibi? Virgil. Ecl. 9, 39 quis est nam ludus in undis?
Plaut. Epid. 1, 2, 29 perdidisti omnem operam. EP. Nam qui perdidi? Most. 2, 1, 21 quid ego ago? TR. Nam quid tu, malum, me rogitas, quid agas? Poen. 5, 3, 3 nam quem ego adspicio i. e. ei wen seh’ ich. Truc. 4, 2, 11 nam quid est? num mea refert? Terent. Eun. 5, 2, 58 nam quid ita? i. e. ei, wie so? Phorm. 5, 1, 5 nam quae haec anus est exanimata, a fratre quae egressa’st meo. Eun. 4, 4, 13 nam quem? alium habui neminem. Plaut. Amph. 2, 1, 2 nam quam ob rem?
Plaut. Rud. 3, 3, 24 TR. Etsi hoc acerbum, bonum animum habete. PA. Nam, obsecro, unde animus mihi invenitur. Cist. 4, 1, 16 nam, obsecro, unde haec gentium? Asin. 1, 1, 29 DE. Nam quousque? LI. Vsque ad mortem volo.
Virgil. Ge. 4, 445 nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras iussit adire domos? Aen. 2, 373 nam quae tam sera moratur segnities? Horat. Epist. 1, 1, 78 bellua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem?
Cic. in Verr. 4, 36, 80 quisnam igitur tuebitur P. Scipionis memoriam mortui? Plaut. Aul. 4, 9, 17 quinam homo hic [p. 20] ante aedes nostras eiulans conqueritur moerens? Pseud. 1, 3, 7 quonam pacto possim vincere animum? Trin. 5, 2, 45 quidnam id est?
In obliqua oratione. Cael. ad Cic. 8, 15, 6 sed tamen quodnam ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpes versus incidit? Sallust. Cat. 41, 1 sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consilii caperent.
Cic. Tusc. 4, 17, 37 quid enim videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo? Nam quid aut in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animo sic excubat, ut ei nihil improvisum accidere possit? Haec quaestio quum per se constet, facile adducimur, ut nam quid pro quidnam dictum esse putemus.
Cic. Catil. 1, 4, 9 o di immortales, ubinam gentium sumus. de Nat. d. 1, 10, 24 in qua non video, ubinam mens constans et vita beata possit consistere.
Poetae etiam namque in interrogatione dixisse videntur. Propert. 1, 3, 35 tandem te nostro referens iniuria lecto alterius clausis expulit a foribus. Namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis?
2. Sed nam ipsum non est interrogativum: id quod Hartungius de Partic. graec. Tom. II p. 189 esse affirmabat dicens per hanc particulam interrogativam simpliciter appeti declarationem rei. Immo vero semper, etiam in oratione obliqua, exprimitur admirationis vel expectationis vel cupiditatis motus. Id etiam fit, sed raro, ubi non aliud nomen adest, quod interrogationem indicet. Plaut. Pers. 3, 1, 51 scis nam, tibi quae praecepi? VI. Omnia. Sed eadem de caussa componitur nam cum interrogativa num: an cum utrum, dubitare licet. Vsus in his omnia moderabatur: nam veteres non dixerunt cur nam, sed nam cur: dixerunt quianam.
Terent. Heaut. 3, 2, 6 num nam haec audivit? Eun. 2, 2, 55 eho, num nam hic relictus custos? Ad. 3, 4, 42 hem, num nam illa, quaeso, parturit?
Plaut. Truc. 2, 4, 1 num tibi nam, amabo, ianua est mordax mea? 2, 7, 42 num, obsecro, nam ariolus, qui ipsus se verberat?
Plaut. As. 5, 1, 3 num quid nam tibi molestum est, gnate mi, si haec nunc mecum accumbat? Bacch. 5, 1, 23 num quid [p. 21] nam ad filium haec aegritudo attinet? Donat. ad Terent. Andr. 1, 4, 8 comicum est et terentianum numquidnam, quum exemptis num et nam sufficere ad interrogationem potuisset quid. Cic. Orat. part. 7, 26 num quid nam de oratore ipso restat?
Liv. 37, 17, 10 vocatosque Rhodios quum percunctatus esset, utrum nam Pataris universa classis in portu stare posset, quum respondissent, non posse: caussam nactus omittendae rei Samum reduxit naves. Quum nulla adsit commovendi animi caussa, scribendum videtur utrumne. Gronovius 34, 32, 16. ubi legitur in codd. utrumnam a te factum est? restitui voluit utrumnam non a te factum est? Quo modo nemo loquitur. Scripsit Livius, quod alii libri confirmant: utrum non a te factum est?
Plaut. Aul. 1, 1, 3 nam cur me verberas? Horat. Epist. 1, 2, 37 nam cur, quae laedunt oculum, festinas demere: si quid est animum, differs curandi tempus in annnum? Dicunt nam transitum parare. Sed auget vim interrogationis.
Vt quianam comprobent grammatici, producunt Plaut. Truc. 1, 2, 34 AS. Nimis otiosum arbitror hominem esse te. DI. Quianam arbitrare? Sed ibi palatini codices exhibebant qui nam. Virgil. Aen. 5, 13 heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Ibi etiam nonnulli codd. Pontani emendationem quinam confirmant. 10, 6 quianam sententia vobis versa retro? Non pauci libri quaenam. Sed Festus: quianam pro quare et cur positum est apud antiquos, ut Naevium in carmine punici belli: summe deum regnator, quianam genuisti? et in satira: quianam Saturnium populum pepulisti? et Ennium in l. VII. quianam dictis nostris sententia flexa est. Et Priscianus 17 p. 1060 et 18 p. 1169 alterum locum Virgilii affert, ut nam abundare demonstret. Vide Cerdam ad Aen. 5, 13 p. 491 et Pierium ad h. l. et Torrentium ad Horat. Sat. 2, 2, 107.
VI. 1. Grammatici docere solent inter enuntiationes caussali ratione cohaerentes saepe nam omitti. Vide Wopkens. Tull. Lect. 62 (43) Kritz. ad Sallust. Cat. 39, 4 et ad Iug. 28, 5. Sed praeterea quod exempla afferunt, in quibus alia vocabula particulae vicem explent, veluti apud Sallust. Cat. 39, 4 quodsi. 6, 7 eo modo. Iug. 38, 3 interea, universa haec observatio non ad usum particulae, sed ad genus dicendi spectat. Neque in omnibus, quibus aliquid explicetur, flagitemus particulam: veluti apud Sallust. Iug. 28, 5 nam in consule nostro multae bonaeque artes animi et corporis erant, quas omnis avaritia praepediebat, patiens la[p. 22]borum, acri ingenio, satis providus, belli haud ignarus. Latinum dicendi modum vereor ne corrumpamus, si Kritziuim sequuti in verbis patiens laborum particulam nam substituendam putemus.
2. Non sine caussa Herbstius ad Quintil. 10, 1, 13 monet, saepissime orationem a compositis verbis nam et – et duci. Et affert permulta exempla Quintiliani aliorumque. Caussa vero in eo est posita, quod nam ad totam sententiam pertinens utramque eius partem disiunctam complectitur. Eodem modo componuntur nam neque – neque.
Cic. Brut. 1, 1 nam et amico amisso – videbam, et – dolebam. 26, 100. Caesar. B. gall. 7, 61 nam et praesidio – relicto, et parva manu – missa. Quintil. 11, 1, 68.
Quintil. 10, 5, 5 nam neque semper est desperandum –, neque adeo ieiunam – natura eloquentiam fecit. 3, 9, 9. 2, 5, 21.
3. Auctores inquinatae latinitatis in huius particulae usu negligentius versabantur, et ubi aliis erat continuanda oratio, nam interponebant.
Epist. ad Brut. 3 consules duos, bonos quidem, sed duntaxat bonos amisimus. Hirtius quidem in ipsa victoria occidit, quum paucis diebus magno proelio ante vicisset. Nam Pansa fugerat, vulneribus acceptis, quae ferre non potuit. Modestinus in Digest. 50, 16, 101, 3 verum est, morbum esse temporalem corporis imbecillitatem, vitium vero perpetuum corporis impedimentum, veluti si talum excussit: nam et luscus utique vitiosus est.
Saepissime a librariis commutatae sunt iam et nam. vd. Miscell. Obs. T. 1 p. 203. Schwarz. ad Plin. Pan. p. 524. Drakenborch. ad Liv. 5, 51, 6. Heins. ad Ovid. Met. 3, 350. Ellendt. ad Cic. Brut. 43, 159. Burmann. ad Anthol. 1 p. 220 et non, nec. Drakenborch. ad Liv. 8, 27, 2. Garaton. ad Cic. p. Mil. 1. nam et namque Drakenb. ad Liv. 7, 28, 7, Walther. ad Tacit. Hist. 3, 42.